Chapter 15
- His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: “Noli timere, Abram! Ego protector tuus sum, et merces tua magna erit nimis”.
- Dixitque Abram: “Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et heres domus meae erit Damascenus Eliezer ”.
- Addiditque Abram: “En mihi non dedisti semen, et ecce vernaculus meus heres meus erit”.
- Sed ecce sermo Domini factus est ad eum: “Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem ”.
- Eduxitque eum foras et ait illi: “Suspice caelum et numera stellas, si potes”. Et dixit ei: “Sic erit semen tuum”.
- Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam.
- Dixitque ad eum: “Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam”.
- Et ille ait: “Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam?”.
- Respondens Dominus: “Sume, inquit, mihi vitulam triennem et capram trimam et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam”.
- Qui tollens universa haec divisit ea per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit.
- Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
- Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum.
- Dictumque est ad eum: “Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis.
- Verumtamen et gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo, et post haec egredientur cum magna substantia.
- Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
- Generatione autem quarta revertentur huc; necdum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum usque ad praesens tempus”.
- Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
- In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: “Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten,
- Cinaeos et Cenezaeos, Cedmonaeos
- et Hetthaeos et Pherezaeos, Raphaim quoque
- et Amorraeos et Chananaeos et Gergesaeos et Iebusaeos”.